- TINCA
- TINCApiscis glutinosus, magni usus in eluendis vestium maculis. Cardanus de rerum varietate, l. 7. c. 42. Tinc arum decoctô maculas omnes tolli existimant; quoniam lentum sit, ac viscidum; unde materiam maculae as se trahat, Quô unô, ut videtur, Bellonius de Aquatil. l. 1. c. 17. impulsus, tincam Ausonii in Mosella quae Italis hodieque Tenca, ψύλωνα sive Γναφέα esse existimavit. Sed ficulneum vere est hoc argumentum. Quippe eadem vis est aliis non paucis, ut ichthyocollae et id genus glutine abundantibus piscibus. Γναφεὺς autem is Latinis quoque Fullo est, cuius decoctô maculas vestium elui, Dorion tradit apud Athenaeum, l. 7. c. 12. Vide Gerh. Ioh. Vosl. l. 4. Idolol. c. 47.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.